Fondare 1033 Risultati per: Rex David Absalom
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)
cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)
præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)
fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)
cumque adhuc pergerent in itinere fama prævenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus (Liber II Samuelis 13, 30)
respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)
fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis (Liber II Samuelis 13, 34)
porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus (Liber II Samuelis 13, 37)
Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu (Liber II Samuelis 13, 38)
intellegens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom (Liber II Samuelis 14, 1)
et ait rex ad Joab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom (Liber II Samuelis 14, 21)