Mosaico decorativo

Fondare 2554 Risultati per: Regnum Israel

  • ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5, 17)

  • concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6, 21)

  • hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius (Liber Sapientiae 10, 10)

  • multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)

  • regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos (Liber Ecclesiasticus 10, 8)

  • et pars Dei Israël facta est manifesta (Liber Ecclesiasticus 17, 15)

  • et dixit mihi in Jacob inhabita et in Israël hereditare et in electis meis ede radices (Liber Ecclesiasticus 24, 13)

  • legem mandavit Moses in præceptis justitiarum et hereditatem domui Jacob et Israël promissionis (Liber Ecclesiasticus 24, 33)

  • miserere plebi tuæ super quam invocatum est nomen tuum et Israël quem coæquasti primogenito tuo (Liber Ecclesiasticus 36, 14)

  • vita viri in numero dierum dies autem Israël innumerabiles sunt (Liber Ecclesiasticus 37, 28)

  • et dedit illi coram præcepta legem vitæ et disciplinæ docere Jacob testamentum et judicia sua Israël (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israël (Liber Ecclesiasticus 45, 13)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina