Fondare 621 Risultati per: Regis
ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant (Liber Esther 2, 13)
et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine (Liber Esther 2, 14)
ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni ejus (Liber Esther 2, 16)
cumque et secundo quærerentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis januam (Liber Esther 2, 19)
eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)
cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum (Liber Esther 3, 2)
cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii præsidebant cur præter ceteros non observas mandata regis (Liber Esther 3, 3)
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)
vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)
missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent (Liber Esther 3, 13)
festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus (Liber Esther 3, 15)
et hoc hejulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare (Liber Esther 4, 2)
