Fondare 621 Risultati per: Regis
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone (Liber Esdrae 8, 1)
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)
factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)
dixitque mihi rex et regina quæ sedebat juxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus (Liber Nehemiae 2, 6)
et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)
et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites (Liber Nehemiae 2, 9)
et transivi ad portam Fontis et ad aquæductum Regis et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret (Liber Nehemiae 2, 14)
et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quæ locutus est mihi et ajo surgamus et ædificemus et confortatæ sunt manus eorum in bono (Liber Nehemiae 2, 18)
et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)
Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quæ eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaja filius Pheros (Liber Nehemiae 3, 25)