Fondare 2484 Risultati per: Reges Israel
mittensque nuntios ad Ahab regem Israël in civitatem (Liber I Regum 20, 2)
responditque rex Israël juxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea (Liber I Regum 20, 4)
vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)
et respondens rex Israël ait dicite ei ne glorietur accinctus æque ut discinctus (Liber I Regum 20, 11)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20, 13)
recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israël septem milia (Liber I Regum 20, 15)
et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant (Liber I Regum 20, 16)
et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus (Liber I Regum 20, 20)
necnon et egressus rex Israël percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna (Liber I Regum 20, 21)
accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)
tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis (Liber I Regum 20, 24)