Fondare 2484 Risultati per: Reges Israel
et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)
misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)
non aufert a justo oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur (Liber Iob 36, 7)
adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum ejus diapsalma (Liber Psalmorum 2, 2)
reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos (Liber Psalmorum 2, 9)
et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram (Liber Psalmorum 2, 10)
quis dabit ex Sion salutare Israël cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 13, 7)