Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Liber Sapientiae 9, 15)

  • et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit (Liber Sapientiae 9, 16)

  • et sic correctæ sunt semitæ eorum qui in terris sunt et quæ tibi placent didicerunt homines (Liber Sapientiae 9, 18)

  • hæc illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit (Liber Sapientiae 10, 1)

  • ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit (Liber Sapientiae 10, 3)

  • propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum justum gubernans (Liber Sapientiae 10, 4)

  • hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)

  • hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli (Liber Sapientiae 10, 6)

  • cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)

  • sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent (Liber Sapientiae 10, 8)

  • hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius (Liber Sapientiae 10, 10)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina