Fondare 20233 Risultati per: Re
donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis (Canticum Canticorum 4, 6)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum ejus (Canticum Canticorum 5, 4)
surrexi ut aperirem dilecto meo manus meæ stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima (Canticum Canticorum 5, 5)
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)
adiuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo (Canticum Canticorum 5, 8)
oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima (Canticum Canticorum 5, 12)
genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis labia ejus lilia distillantia murram primam (Canticum Canticorum 5, 13)
manus illius tornatiles aureæ plenæ hyacinthis venter ejus eburneus distinctus sapphyris (Canticum Canticorum 5, 14)
crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas species ejus ut Libani electus ut cedri (Canticum Canticorum 5, 15)
quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quæremus eum tecum (Canticum Canticorum 5, 17)
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat (Canticum Canticorum 6, 1)