Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 1)

  • sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis (Liber Exodus 8, 2)

  • et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (Liber Exodus 8, 3)

  • dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)

  • qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (Liber Exodus 8, 10)

  • et recedent ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt (Liber Exodus 8, 11)

  • egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni (Liber Exodus 8, 12)

  • congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra (Liber Exodus 8, 14)

  • videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 15)

  • dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)

  • feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti (Liber Exodus 8, 17)

  • feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in jumentis (Liber Exodus 8, 18)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina