Fondare 20233 Risultati per: Re
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
et nunc frequentate dies scenophegiæ mensis casleu (Liber II Maccabaeorum 1, 9)
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem (Liber II Maccabaeorum 1, 10)
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus (Liber II Maccabaeorum 1, 11)
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus et ut acciperet pecunias multas dotis nomine (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum (Liber II Maccabaeorum 1, 15)
facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 18)
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)