Fondare 20233 Risultati per: Re
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam (Liber I Maccabaeorum 15, 21)
hæc eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahæ et Arsaci (Liber I Maccabaeorum 15, 22)
et in omnes regiones et Samsamæ et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariæ et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen (Liber I Maccabaeorum 15, 23)
Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
et noluit ea accipere sed inrupit omnia quæ pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo (Liber I Maccabaeorum 15, 27)
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Joppen et Gazaram et arcem quæ est in Hierusalem civitates regni mei (Liber I Maccabaeorum 15, 28)
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo (Liber I Maccabaeorum 15, 29)
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis (Liber I Maccabaeorum 15, 32)
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quæ ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum (Liber I Maccabaeorum 15, 34)
nam de Joppen et Gazara quæ expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum (Liber I Maccabaeorum 15, 35)
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quæ vidit et iratus est rex ira magna (Liber I Maccabaeorum 15, 36)