Fondare 20233 Risultati per: Re
in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium (Liber I Maccabaeorum 1, 14)
et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et juncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna (Liber I Maccabaeorum 1, 17)
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Ægypti et veritus est Ptolomeus a facie ejus et fugit et ceciderunt vulnerati multi (Liber I Maccabaeorum 1, 19)
et conprehendit civitates munitas in terra Ægypti et accepit spolia terræ Ægypti (Liber I Maccabaeorum 1, 20)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
et ingemuerunt principes et seniores virgines et juvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Juda et venit Hierusalem cum turba magna (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei (Liber I Maccabaeorum 1, 31)
et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israël (Liber I Maccabaeorum 1, 32)
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt (Liber I Maccabaeorum 1, 34)