Fondare 20233 Risultati per: Re
sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum justi in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum (Liber Psalmorum 48, 15)
verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma (Liber Psalmorum 48, 16)
homo in honore cum esset non intellexit conparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Liber Psalmorum 48, 21)
advocabit cælum desursum et terram discernere populum suum (Liber Psalmorum 49, 4)
congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia (Liber Psalmorum 49, 5)
non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos (Liber Psalmorum 49, 9)
immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua (Liber Psalmorum 49, 14)
peccatori autem dixit Deus quare tu enarras justitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum (Liber Psalmorum 49, 16)
tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum (Liber Psalmorum 49, 17)
si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas (Liber Psalmorum 49, 18)
sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum (Liber Psalmorum 49, 20)
sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei (Liber Psalmorum 49, 23)