Fondare 20233 Risultati per: Re
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus (Liber Psalmorum 41, 12)
quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus (Liber Psalmorum 42, 2)
et introibo ad altare Dei ad Deum qui lætificat juventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus (Liber Psalmorum 42, 4)
quare tristis es anima mea et quare conturbas me (Liber Psalmorum 42, 5)
spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus (Liber Psalmorum 42, 6)
in finem filiis Core ad intellectum (Liber Psalmorum 43, 1)
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis (Liber Psalmorum 43, 2)
tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Jacob (Liber Psalmorum 43, 5)
nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris (Liber Psalmorum 43, 10)
avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi (Liber Psalmorum 43, 11)
vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris (Liber Psalmorum 43, 13)
tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meæ cooperuit me (Liber Psalmorum 43, 16)