Fondare 20233 Risultati per: Re
desine ab ira et derelinque furorem noli æmulari ut maligneris (Liber Psalmorum 36, 8)
quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram (Liber Psalmorum 36, 9)
et adhuc pusillum et non erit peccator et quæres locum ejus et non invenies (Liber Psalmorum 36, 10)
mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis (Liber Psalmorum 36, 11)
gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde (Liber Psalmorum 36, 14)
gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (Liber Psalmorum 36, 15)
quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem justos Dominus (Liber Psalmorum 36, 17)
novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in æternum erit (Liber Psalmorum 36, 18)
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur (Liber Psalmorum 36, 19)
quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt (Liber Psalmorum 36, 20)
mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet (Liber Psalmorum 36, 21)
quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt (Liber Psalmorum 36, 22)