Fondare 20233 Risultati per: Re
cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer (Liber Iob 32, 5)
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam (Liber Iob 32, 6)
sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam (Liber Iob 32, 7)
expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus (Liber Iob 32, 11)
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Job et respondere ex vobis sermonibus ejus (Liber Iob 32, 12)
nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi (Liber Iob 32, 14)
extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia (Liber Iob 32, 15)
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra (Liber Iob 32, 16)
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam (Liber Iob 32, 17)
loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo (Liber Iob 32, 20)
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste (Liber Iob 33, 5)
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis (Liber Iob 33, 7)