Fondare 20233 Risultati per: Re
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod cœperant (Liber Iob 5, 12)
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat (Liber Iob 5, 13)
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie (Liber Iob 5, 14)
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem (Liber Iob 5, 15)
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes (Liber Iob 5, 17)
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi (Liber Iob 5, 23)
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo (Liber Iob 5, 26)
respondens autem Job dixit (Liber Iob 6, 1)
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera (Liber Iob 6, 2)
quasi harena maris hæc gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena (Liber Iob 6, 3)
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem (Liber Iob 6, 6)