Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum (Liber Thobis 8, 9)

  • dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani (Liber Thobis 8, 10)

  • et factum est circa pullorum cantum accersiri jussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum (Liber Thobis 8, 11)

  • dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam (Liber Thobis 8, 12)

  • cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit (Liber Thobis 8, 13)

  • at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes (Liber Thobis 8, 15)

  • reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor ejus (Liber Thobis 8, 16)

  • misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)

  • statimque præcepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret (Liber Thobis 8, 20)

  • uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria (Liber Thobis 8, 21)

  • et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum (Liber Thobis 8, 23)

  • de omnibus autem quæ possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiæ et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quæ supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret (Liber Thobis 8, 24)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina