Fondare 20233 Risultati per: Re
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis (Liber II Paralipomenon 9, 12)
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur (Liber II Paralipomenon 9, 15)
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore (Liber II Paralipomenon 9, 16)
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)
sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes juxta brachiola (Liber II Paralipomenon 9, 18)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis (Liber II Paralipomenon 9, 19)
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (Liber II Paralipomenon 9, 20)
siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)
magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ divitiis et gloria (Liber II Paralipomenon 9, 22)