Fondare 20233 Risultati per: Re
populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)
quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismaël filius Nathaniæ et Johanan filius Caree et Sareja filius Thenaameth Nethophathites et Jezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum (Liber II Regum 25, 23)
juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber II Regum 25, 24)
factum est autem in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Judæos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha (Liber II Regum 25, 25)
factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)
et locutus est ei benigna et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone (Liber II Regum 25, 28)
et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ (Liber II Regum 25, 29)
annonam quoque constituit ei absque intermissione quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ (Liber II Regum 25, 30)
Cainan Malelehel Jared (Liber I Paralipomenon 1, 2)
filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan (Liber I Paralipomenon 1, 9)
Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim (Liber I Paralipomenon 1, 12)
Jebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum (Liber I Paralipomenon 1, 14)