Fondare 20233 Risultati per: Re
triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Salai (Liber I Regum 22, 42)
et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)
pacemque habuit Josaphat cum rege Israël (Liber I Regum 22, 45)
reliqua autem verborum Josaphat et opera ejus quæ gessit et prœlia nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber I Regum 22, 46)
sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus abstulit de terra (Liber I Regum 22, 47)
nec erat tunc rex constitutus in Edom (Liber I Regum 22, 48)
rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractæ sunt in Asiongaber (Liber I Regum 22, 49)
dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)
Ohozias autem filius Ahab regnare cœperat super Israël in Samaria anno septimodecimo Josaphat regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 22, 52)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et ægrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac (Liber II Regum 1, 2)
angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)