Fondare 20233 Risultati per: Re
imple ebdomadem dierum hujus copulæ et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis (Liber Genesis 29, 27)
adquievit placito et ebdomade transacta Raël duxit uxorem (Liber Genesis 29, 28)
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis (Liber Genesis 29, 30)
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam ejus sorore sterili permanente (Liber Genesis 29, 31)
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi (Liber Genesis 29, 34)
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Judam cessavitque parere (Liber Genesis 29, 35)
cui iratus respondit Jacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui (Liber Genesis 30, 2)
at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios (Liber Genesis 30, 3)
ingresso ad se viro concepit et peperit filium (Liber Genesis 30, 5)
pro quo ait Raël conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim (Liber Genesis 30, 8)
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit (Liber Genesis 30, 9)
dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser (Liber Genesis 30, 13)