Fondare 20233 Risultati per: Re
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14, 41)
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris (Liber Numeri 14, 42)
Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum (Liber Numeri 14, 43)
at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris (Liber Numeri 14, 44)
loquere ad filios Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ quam ego dabo vobis (Liber Numeri 15, 2)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus (Liber Numeri 15, 3)
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)
et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino (Liber Numeri 15, 7)
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo quod habeat medium mensuræ hin (Liber Numeri 15, 9)
tam indigenæ quam peregrini (Liber Numeri 15, 13)
eodem ritu offerent sacrificia (Liber Numeri 15, 14)
loquere filiis Israël et dices ad eos (Liber Numeri 15, 17)