Fondare 20233 Risultati per: Re
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)
si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester (Liber Numeri 10, 10)
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan (Liber Numeri 10, 12)
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari (Liber Numeri 10, 17)
profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum (Liber Numeri 10, 21)
hæc sunt castra et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur (Liber Numeri 10, 28)
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum (Liber Numeri 10, 30)
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster (Liber Numeri 10, 31)
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)
cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)