Fondare 20233 Risultati per: Re
potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent (Apocalypsis Ioannis 9, 19)
et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea quæ neque videre possunt neque audire neque ambulare (Apocalypsis Ioannis 9, 20)
et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram (Apocalypsis Ioannis 10, 2)
et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de cælo dicentem signa quæ locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere (Apocalypsis Ioannis 10, 4)
et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad cælum (Apocalypsis Ioannis 10, 5)
et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10, 6)
sed in diebus vocis septimi angeli cum cœperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas (Apocalypsis Ioannis 10, 7)
et vox quam audivi de cælo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram (Apocalypsis Ioannis 10, 8)
et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel (Apocalypsis Ioannis 10, 9)
et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus (Apocalypsis Ioannis 10, 10)
et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis (Apocalypsis Ioannis 10, 11)
et datus est mihi calamus similis virgæ dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo (Apocalypsis Ioannis 11, 1)