Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei (Epistula Iudae 1, 3)

  • subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes (Epistula Iudae 1, 4)

  • commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit (Epistula Iudae 1, 5)

  • angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit (Epistula Iudae 1, 6)

  • cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus (Epistula Iudae 1, 9)

  • væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt (Epistula Iudae 1, 11)

  • hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ (Epistula Iudae 1, 12)

  • facere judicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quæ locuti sunt contra eum peccatores impii (Epistula Iudae 1, 15)

  • hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quæstus causa (Epistula Iudae 1, 16)

  • vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)

  • quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum (Epistula Iudae 1, 18)

  • hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes (Epistula Iudae 1, 19)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina