Fondare 20233 Risultati per: Re
et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit pænitentiæ locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
et tubæ sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum (Epistula ad Hebraeos 12, 19)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem cælestem et multorum milium angelorum frequentiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 22)
et testamenti novi mediatorem Jesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de cælis loquentem nobis avertimur (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis (Epistula ad Hebraeos 13, 2)
mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes (Epistula ad Hebraeos 13, 3)
honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros judicabit Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 4)