Fondare 20233 Risultati per: Re
quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
mali autem homines et seductores proficient in pejus errantes et in errorem mittentes (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris (Epistula II ad Timotheum 3, 14)
et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
testificor coram Deo et Christo Jesu qui judicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
festina venire ad me cito (Epistula II ad Timotheum 4, 9)
Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam (Epistula II ad Timotheum 4, 10)
pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas (Epistula II ad Timotheum 4, 13)