Fondare 20233 Risultati per: Re
qui cojerit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem ejus ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui (Liber Leviticus 20, 18)
qui cojerit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suæ portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur (Liber Leviticus 20, 20)
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt (Liber Leviticus 20, 21)
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim hæc fecerunt et abominatus sum eos (Liber Leviticus 20, 23)
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)
separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta (Liber Leviticus 20, 25)
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum (Liber Leviticus 21, 1)
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque (Liber Leviticus 21, 2)
et sorore virgine quæ non est nupta viro (Liber Leviticus 21, 3)
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quæ repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo (Liber Leviticus 21, 7)
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur (Liber Leviticus 21, 9)
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)