Fondare 20233 Risultati per: Re
qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)
itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi (Epistula ad Philippenses 4, 1)
Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino (Epistula ad Philippenses 4, 2)
de cetero fratres quæcumque sunt vera quæcumque pudica quæcumque justa quæcumque sancta quæcumque amabilia quæcumque bonæ famæ si qua virtus si qua laus hæc cogitate (Epistula ad Philippenses 4, 8)
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis (Epistula ad Philippenses 4, 10)
scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati (Epistula ad Philippenses 4, 12)
non quia quæro datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram (Epistula ad Philippenses 4, 17)
habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quæ misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo (Epistula ad Philippenses 4, 18)
salutate omnem sanctum in Christo Jesu salutant vos qui mecum sunt fratres (Epistula ad Philippenses 4, 21)
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro (Epistula ad Colossenses 1, 2)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)