Fondare 20233 Risultati per: Re
et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus (Epistula ad Romanos 9, 29)
quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est (Epistula ad Romanos 9, 30)
quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis (Epistula ad Romanos 9, 32)
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur (Epistula ad Romanos 9, 33)
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem (Epistula ad Romanos 10, 1)
ignorantes enim Dei justitiam et suam quærentes statuere justitiæ Dei non sunt subiecti (Epistula ad Romanos 10, 3)
finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Epistula ad Romanos 10, 4)
quæ autem ex fide est justitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in cælum id est Christum deducere (Epistula ad Romanos 10, 6)
aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare (Epistula ad Romanos 10, 7)
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)
quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris (Epistula ad Romanos 10, 9)
corde enim creditur ad justitiam ore autem confessio fit in salutem (Epistula ad Romanos 10, 10)