Fondare 20233 Risultati per: Re
ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit (Epistula ad Romanos 7, 9)
quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum (Epistula ad Romanos 7, 13)
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio (Epistula ad Romanos 7, 18)
invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet (Epistula ad Romanos 7, 21)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Epistula ad Romanos 7, 22)
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis (Epistula ad Romanos 7, 23)
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus (Epistula ad Romanos 7, 24)
ut justificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum (Epistula ad Romanos 8, 4)
qui autem in carne sunt Deo placere non possunt (Epistula ad Romanos 8, 8)
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus (Epistula ad Romanos 8, 12)
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater (Epistula ad Romanos 8, 15)
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)