Fondare 20233 Risultati per: Re
in insulam autem quandam oportet nos devenire (Actus Apostolorum 27, 26)
sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem (Actus Apostolorum 27, 27)
timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri (Actus Apostolorum 27, 29)
nautis vero quærentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere (Actus Apostolorum 27, 30)
tunc absciderunt milites funes scaphæ et passi sunt eam excidere (Actus Apostolorum 27, 32)
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes (Actus Apostolorum 27, 33)
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit (Actus Apostolorum 27, 34)
et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare (Actus Apostolorum 27, 35)
animæquiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum (Actus Apostolorum 27, 36)
et satiati cibo adleviabant navem jactantes triticum in mare (Actus Apostolorum 27, 38)
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret (Actus Apostolorum 27, 42)