Fondare 20233 Risultati per: Re
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum (Actus Apostolorum 23, 15)
vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi (Actus Apostolorum 23, 17)
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi (Actus Apostolorum 23, 19)
ille autem dixit Judæis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo (Actus Apostolorum 23, 20)
tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum (Actus Apostolorum 23, 21)
tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)
et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis (Actus Apostolorum 23, 23)
et jumenta præparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem præsidem (Actus Apostolorum 23, 24)
virum hunc conprehensum a Judæis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est (Actus Apostolorum 23, 27)
volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum (Actus Apostolorum 23, 28)
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra (Actus Apostolorum 23, 32)