Fondare 20233 Risultati per: Re
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)
hæc cum dixisset conversa est retrorsum et videt Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
dicit ei Jesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum venit Jesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)
quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt (Evangelium secundum Ioannem 20, 23)
dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus ejus figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus ejus non credam (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
deinde dicit Thomæ infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
dicit ei Jesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)