Fondare 20233 Risultati per: Re
flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram (Liber Genesis 12, 17)
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)
quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade (Liber Genesis 12, 19)
præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12, 20)
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (Liber Genesis 13, 5)
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)
dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13, 8)
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13, 10)
elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo (Liber Genesis 13, 11)