Fondare 20233 Risultati per: Re
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
hæc cum dixisset Jesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)
sciebat autem et Judas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)
responderunt ei Jesum Nazarenum dicit eis Jesus ego sum stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
iterum ergo eos interrogavit quem quæritis illi autem dixerunt Jesum Nazarenum (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)
respondit Jesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quæritis sinite hos abire (Evangelium secundum Ioannem 18, 8)
ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
cohors ergo et tribunus et ministri Judæorum conprehenderunt Jesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)
respondit ei Jesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Judæi conveniunt et in occulto locutus sum nihil (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
hæc autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens sic respondes pontifici (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)