Fondare 20233 Risultati per: Re
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
et dixit vere dico vobis quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
hæc quæ videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
terræmotus magni erunt per loca et pestilentiæ et fames terroresque de cælo et signa magna erunt (Evangelium secundum Lucam 21, 11)
sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis (Evangelium secundum Lucam 21, 14)
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis (Evangelium secundum Lucam 21, 16)
tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes et qui in medio ejus discedant et qui in regionibus non intrent in eam (Evangelium secundum Lucam 21, 21)