Fondare 20233 Risultati per: Re
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores (Liber Leviticus 8, 4)
cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 9)
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa ejus labrumque cum basi sua sanctificavit oleo (Liber Leviticus 8, 11)
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus (Liber Leviticus 8, 15)
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum jecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare (Liber Leviticus 8, 16)
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus (Liber Leviticus 8, 17)
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei (Liber Leviticus 8, 21)
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem manus ejus dextræ similiter et pedis (Liber Leviticus 8, 23)
obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum (Liber Leviticus 8, 24)
adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quæ operit intestina reticulumque jecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit (Liber Leviticus 8, 25)
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)
cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)