Fondare 20233 Risultati per: Re
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
et alii temptantes signum de cælo quærebant ab eo (Evangelium secundum Lucam 11, 16)
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 11, 20)