Fondare 20233 Risultati per: Re
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Lucam 7, 7)
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum (Evangelium secundum Lucam 7, 10)
cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere (Evangelium secundum Lucam 7, 13)
et resedit qui erat mortuus et cœpit loqui et dedit illum matri suæ (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et omnem circa regionem (Evangelium secundum Lucam 7, 17)
et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri (Evangelium secundum Lucam 7, 24)
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo (Evangelium secundum Lucam 7, 28)