Fondare 20233 Risultati per: Re
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis exeuntes sævi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)
dæmones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui dæmonia habuerant (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)
et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 1)
et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto et videns Jesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
et surrexit et abiit in domum suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 7)