Fondare 20233 Risultati per: Re
Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis (Evangelium secundum Matthaeum 1, 11)
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
dicentes ubi est qui natus est rex Judæorum vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 2)
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur (Evangelium secundum Matthaeum 2, 4)
et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)