Fondare 20233 Risultati per: Re
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)
petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro (Prophetia Zachariae 10, 1)
quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)
super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello (Prophetia Zachariae 10, 3)
ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus prœlii ex ipso egredietur omnis exactor simul (Prophetia Zachariae 10, 4)
et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prœlio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum (Prophetia Zachariae 10, 5)
et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)
sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati (Prophetia Zachariae 10, 8)
et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur (Prophetia Zachariae 10, 9)
et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus (Prophetia Zachariae 10, 10)
et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)
quæ qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis (Prophetia Zachariae 11, 5)