Fondare 20233 Risultati per: Re
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit (Liber Exodus 36, 34)
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum (Liber Exodus 36, 35)
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii (Liber Exodus 36, 37)
et fecit illi coronam auream per gyrum (Liber Exodus 37, 2)
conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos ejus duos anulos in latere uno et duos in altero (Liber Exodus 37, 3)
extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes (Liber Exodus 37, 9)
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum (Liber Exodus 37, 11)
ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream (Liber Exodus 37, 12)
fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ (Liber Exodus 37, 13)
et vasa ad diversos usus mensæ acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba (Liber Exodus 37, 16)
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera (Liber Exodus 37, 18)
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulæque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulæque simul et lilia æquum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri (Liber Exodus 37, 19)