Fondare 20233 Risultati per: Re
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum (Liber Exodus 34, 10)
observa cuncta quæ hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Jebuseum (Liber Exodus 34, 11)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)
ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis (Liber Exodus 34, 15)
nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsæ fuerint fornicatæ fornicari faciant et filios tuos in deos suos (Liber Exodus 34, 16)
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto (Liber Exodus 34, 18)
primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 34, 20)
sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere (Liber Exodus 34, 21)
sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur (Liber Exodus 34, 22)
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël (Liber Exodus 34, 23)
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)
non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ neque residebit mane de victima sollemnitatis phase (Liber Exodus 34, 25)