Fondare 20233 Risultati per: Re
Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 14)
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. (Prophetia Danielis 2, 16)
Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli, et Azariæ sociis suis indicavit negotium (Prophetia Danielis 2, 17)
ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caëli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam (Prophetia Danielis 2, 21)
Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta et lux cum eo est. (Prophetia Danielis 2, 22)
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet. (Prophetia Danielis 2, 25)
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)