Fondare 20233 Risultati per: Re
propterea hæc dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum (Prophetia Ezechielis 34, 20)
pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras (Prophetia Ezechielis 34, 21)
salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et judicabo inter pecus et pecus (Prophetia Ezechielis 34, 22)
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)
et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus (Prophetia Ezechielis 34, 25)
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviæ benedictionis erunt (Prophetia Ezechielis 34, 26)
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiæ terræ devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore (Prophetia Ezechielis 34, 28)
vos autem greges mei greges pascuæ meæ homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 31)
eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ (Prophetia Ezechielis 35, 5)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)