Fondare 20233 Risultati per: Re
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum (Prophetia Ezechielis 25, 4)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 7)
filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus (Prophetia Ezechielis 25, 10)
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis (Prophetia Ezechielis 25, 12)
et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres (Prophetia Ezechielis 25, 15)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis (Prophetia Ezechielis 25, 16)
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos (Prophetia Ezechielis 25, 17)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans (Prophetia Ezechielis 26, 3)
et dissipabunt muros Tyri et destruent turres ejus et radam pulverem ejus de ea et dabo eam in limpidissimam petram (Prophetia Ezechielis 26, 4)
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus (Prophetia Ezechielis 26, 5)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno (Prophetia Ezechielis 26, 7)