Fondare 20233 Risultati per: Re
legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiæ in domo Domini in gazofilacio Gamariæ filii Saphan scribæ in vestibulo superiori in introitu portæ novæ domus Domini audiente omni populo (Liber Ieremiae 36, 10)
descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes (Liber Ieremiae 36, 12)
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (Liber Ieremiae 36, 16)
et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus (Liber Ieremiae 36, 17)
dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento (Liber Ieremiae 36, 18)
et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis (Liber Ieremiae 36, 19)
et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamæ scribæ et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones (Liber Ieremiae 36, 20)
misitque rex Judi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamæ scribæ legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem (Liber Ieremiae 36, 21)
rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis (Liber Ieremiae 36, 22)
cumque legisset Judi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribæ et projecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula (Liber Ieremiae 36, 23)
et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos (Liber Ieremiae 36, 24)
verumtamen Elnathan et Dalajas et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos (Liber Ieremiae 36, 25)